Feria Quarta Quattuor Temporum Quadragesimæ ~ III. classis

Divinum Officium Ordo Praedicatorum - 1962

03-13-2019

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum tempora}
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Ex more docti mýstico
Servémus hoc ieiúnium,
Deno diérum círculo
Ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus
Hoc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
Rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius
Verbis, cibis et pótibus,
Somno, iocis, et árctius
Perstémus in custódia.

Vitémus autem péssima,
Quæ súbruunt mentes vagas:
Nullúmque demus cállidi
Hostis locum tyránnidi.

Dicámus omnes cérnui:
Clamémus atque sínguli,
Plorémus ante Iúdicem,
Flectámus iram víndicem,

Nostris malis offéndimus
Tuam, Deus, cleméntiam:
Effúnde nobis désuper,
Remíssor, indulgéntiam.

Meménto quod sumus tui,
Licet cadúci, plásmatis:
Ne des honórem nóminis
Tui, precámur, álteri.

Laxa malum, quod fécimus,
Auge bonum, quod póscimus:
Placére quo tandem tibi
Possímus hic, et pérpetim.

Præsta, beáta Trínitas,
Concéde, simplex Únitas,
Ut fructuósa sint tuis
Ieiuniórum múnera.
Amen.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Ex more docti mýstico
Servémus hoc ieiúnium,
Deno diérum círculo
Ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus
Hoc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
Rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius
Verbis, cibis et pótibus,
Somno, iocis, et árctius
Perstémus in custódia.

Vitémus autem péssima,
Quæ súbruunt mentes vagas:
Nullúmque demus cállidi
Hostis locum tyránnidi.

Dicámus omnes cérnui:
Clamémus atque sínguli,
Plorémus ante Iúdicem,
Flectámus iram víndicem,

Nostris malis offéndimus
Tuam, Deus, cleméntiam:
Effúnde nobis désuper,
Remíssor, indulgéntiam.

Meménto quod sumus tui,
Licet cadúci, plásmatis:
Ne des honórem nóminis
Tui, precámur, álteri.

Laxa malum, quod fécimus,
Auge bonum, quod póscimus:
Placére quo tandem tibi
Possímus hic, et pérpetim.

Præsta, beáta Trínitas,
Concéde, simplex Únitas,
Ut fructuósa sint tuis
Ieiuniórum múnera.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Speciósus forma * præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Psalmus 44(2-10) [1]
44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:5 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Speciósus forma * præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Psalmus 44(2-10) [1]
44:2 Effúndit cor meum verbum bonum: * dico ego carmen meum regi;
44:2 Lingua mea stilus est * scribæ velócis.
44:3 Speciósus es forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia super lábia tua: * proptérea benedíxit tibi Deus in ætérnum.
44:4 Cinge gládium tuum super femur, * potentíssime,
44:5 Decórem tuum * et ornátum tuum!
44:6 Felíciter evéhere pro fide et pro iustítia, * et præclára gesta dóceat te déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli tibi subdúntur, * defíciunt corde inimíci regis.
44:8 Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi; * sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
44:9 Díligis iustítiam et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha et áloe et cássia fragrant vestiménta tua; * ex ǽdibus ebúrneis fídium sonus lætíficat te.
44:10 Fíliæ regum óbviam véniunt tibi, * regína adstat ad déxteram tuam ornáta auro ex Ophir.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Ant. Confitebúntur tibi * pópuli, Deus, in ætérnum.
Psalmus 44(11-18) [2]
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitebúntur tibi pópuli, Deus, in ætérnum.
Ant. Confitebúntur tibi * pópuli, Deus, in ætérnum.
Psalmus 44(11-18) [2]
44:11 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam, * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet rex pulchritúdinem tuam: * ipse est dóminus tuus; obséquere ei.
44:13 Et pópulus Tyri cum munéribus venit; * favórem tuum captant próceres plebis.
44:14 Tota decóra ingréditur fília regis; * textúræ áureæ sunt amíctus eius.
44:15 Amíctu variegáto indúta addúcitur ad regem; * vírgines post eam, sóciæ eius, adducúntur ad te.
44:16 Afferúntur cum lætítia et exsultatióne, * ingrediúntur in palátium regis.
44:17 Loco patrum tuórum erunt fílii tui; * constítues eos príncipes super totam terram.
44:18 Memorábo nomen tuum * in omnem generatiónem et generatiónem;
44:18 Proptérea pópuli celebrábunt te * in sǽculum sǽculi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitebúntur tibi pópuli, Deus, in ætérnum.
Ant. Adiútor in tribulatiónibus * Deus noster.
Psalmus 45 [3]
45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Adiútor in tribulatiónibus Deus noster.
Ant. Adiútor in tribulatiónibus * Deus noster.
Psalmus 45 [3]
45:1 Deus est nobis refúgium et robur; * adiutórem in angústiis probávit se valde.
45:2 Proptérea non timémus, dum subvértitur terra, * et montes cadunt in médium mare.
45:3 Tumultuéntur, ǽstuent aquæ eius, concutiántur montes ímpetu eius: * Dóminus exercítuum nobíscum; præsídium nobis est Deus Iacob.
45:4 Flúminis rívuli lætíficant civitátem Dei, * sanctíssimum tabernáculum Altíssimi.
45:5 Deus est in médio eius, non commovébitur; * auxiliábitur ei Deus primo dilúculo.
45:6 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; * intónuit voce sua, difflúxit terra:
45:7 Dóminus exercítuum nobíscum; * præsídium nobis est Deus Iacob.
45:8 Veníte, vidéte ópera Dómini, * quæ egit stupénda in terra.
45:9 Qui compéscit bella usque ad finem terræ, * arcus cónterit et confríngit hastas, et scuta combúrit igni.
45:10 Desístite et agnóscite me Deum, * excélsum in géntibus, excélsum in terra.
45:11 Dóminus exercítuum nobíscum; * Præsídium nobis est Deus Iacob.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Adiútor in tribulatiónibus Deus noster.
Ant. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri.
Psalmus 47 [4]
47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Magnus Dóminus et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri.
Ant. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri.
Psalmus 47 [4]
47:1 Magnus Dóminus et laudábilis valde, * in civitáte Dei nostri. Mons sanctus eius, collis præclárus,
47:2 Gáudium est univérsæ terræ; Mons Sion, áquilo extrémus, * cívitas est Regis magni.
47:3 Deus in árcibus eius * sese probávit munímen tutum
47:4 Ecce enim reges congregáti sunt, * irruérunt simul.
47:5 Vixdum víderant, obstupuérunt, conturbáti sunt, diffugérunt. * Tremor invásit eos ibídem,
47:6 Dolor velut parturiéntis, * ut cum ventus Oriéntis confríngit naves Tharsis.
47:7 Sicut audívimus, sic vídimus, in civitáte Dómini exercítuum, in civitáte Dei nostri: * Deus confírmat eam in ætérnum.
47:8 Recólimus, Deus, misericórdiam tuam * intra templum tuum.
47:9 Sicut nomen tuum, Deus, sic et laus tua pertíngit ad fines terræ. * Iustítia plena est déxtera tua:
47:10 Lætétur mons Sion, exsúltent civitátes Iuda * propter iudícia tua.
47:11 Perlustráte Sion, et circuíte eam, * numeráte turres eius.
47:12 Consideráte propugnácula eius, percúrrite arces eius, * ut enarrétis generatióni futúræ:
47:13 Tantus est Deus, Deus noster in ætérnum et semper: * ipse nos ducet.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Magnus Dóminus et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri.
Ant. Os meum loquétur * sapiéntiam: et meditátio cordis mei prudéntiam.
Psalmus 48(2-13) [5]
48:2 Audíte hæc, omnes gentes: * áuribus percípite omnes, qui habitátis orbem:
48:3 Quique terrígenæ, et fílii hóminum: * simul in unum dives et pauper.
48:4 Os meum loquétur sapiéntiam: * et meditátio cordis mei prudéntiam.
48:5 Inclinábo in parábolam aurem meam: * apériam in psaltério propositiónem meam.
48:6 Cur timébo in die mala? * iníquitas calcánei mei circúmdabit me:
48:7 Qui confídunt in virtúte sua: * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
48:8 Frater non rédimit, rédimet homo: * non dabit Deo placatiónem suam.
48:9 Et prétium redemptiónis ánimæ suæ: * et laborábit in ætérnum, et vivet adhuc in finem.
48:11 Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: * simul insípiens, et stultus períbunt.
48:11 Et relínquent aliénis divítias suas: * et sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum.
48:12 Tabernácula eórum in progénie et progénie: * vocavérunt nómina sua in terris suis.
48:13 Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Os meum loquétur sapiéntiam: et meditátio cordis mei prudéntiam.
Ant. Os meum loquétur * sapiéntiam: et meditátio cordis mei prudéntiam.
Psalmus 48(2-13) [5]
48:2 Audíte hæc, omnes gentes; * áuribus percípite omnes qui habitátis orbem,
48:2 Húmiles natu æque ac próceres, * pari modo dives et pauper.
48:3 Os meum loquétur sapiéntiam, * et meditátio cordis mei intellegéntiam.
48:4 Inclinábo in provérbium aurem meam, * pandam ad sonum lyræ ænígma meum.
48:5 Quare tímeam diébus malis, * cum nequítia insidiántium me circúmdat,
48:6 Qui confídunt ópibus suis, * et de multitúdine divitiárum suárum gloriántur?
48:7 Neque enim quisquam liberábit seípsum, * non dabit Deo prétium redemptiónis suæ:
48:8 Nímio constat liberátio ánimæ eius neque unquam suffíciet, * ut vivat ultra in ætérnum nec vídeat intéritum.
48:9 Vidébit enim mori sapiéntes, * páriter interíre insipiéntem et stultum,
48:10 Relínquere aliénis divítias suas. * sepúlcra sunt domus eórum in ætérnum,
48:11 Habitácula eórum in progéniem et progéniem, * quantúmvis nomínibus suis appelláverint terras.
48:12 Homo enim in opuléntia non permanébit: * símilis est pecúdibus quæ péreunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Os meum loquétur sapiéntiam: et meditátio cordis mei prudéntiam.
Ant. Ne timúeris * cum dívite non descéndet in sepúlcrum glória eius.
Psalmus 48(14-21) [6]
48:14 Hæc via illórum scándalum ipsis: * et póstea in ore suo complacébunt.
48:15 Sicut oves in inférno pósiti sunt: * mors depáscet eos.
48:15 Et dominabúntur eórum iusti in matutíno: * et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum.
48:16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi: * cum accéperit me.
48:17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo: * et cum multiplicáta fúerit glória domus eius.
48:18 Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: * neque descéndet cum eo glória eius.
48:19 Quia ánima eius in vita ipsíus benedicétur: * confitébitur tibi cum beneféceris ei.
48:20 Introíbit usque in progénies patrum suórum: * et usque in ætérnum non vidébit lumen.
48:21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ne timúeris cum dívite non descéndet in sepúlcrum glória eius.
Ant. Ne timúeris * cum dívite non descéndet in sepúlcrum glória eius.
Psalmus 48(14-21) [6]
48:14 Hæc via eórum, qui stulte confídunt, * et hic finis eórum, qui sorte sua delectántur.
48:15 Sicut oves in inférno ponúntur; * mors pascit eos, et iusti dominántur in eos.
48:16 Cito figúra eórum absumétur, * inférnus erit domus eórum.
48:17 Verúmtamen Deus liberábit ab ínferis ánimam meam, * eo quod me assúmet.
48:18 Ne timúeris, si quis factus sit dives, * si créverint opes domus eius:
48:19 Neque enim, cum moriétur, quidquam tollet secum, * neque opes eius cum eo descéndent.
48:20 Etsi in vita sua benedíxit sibi: * prædicábunt te, quod bene fecísti tibi.
48:21 Ibit ad cœtum patrum suórum, * qui in ætérnum non vidébunt lumen.
48:21 Homo in opuléntia vivens neque consíderans, * símilis est pecúdibus quæ péreunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ne timúeris cum dívite non descéndet in sepúlcrum glória eius.
Ant. Deus deórum, * Dóminus locútus est.
Psalmus 49(1-6) [7]
49:1 Deus deórum, Dóminus locútus est: * et vocávit terram,
49:1 A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris eius.
49:3 Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
49:3 Ignis in conspéctu eius exardéscet: * et in circúitu eius tempéstas válida.
49:4 Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
49:5 Congregáte illi sanctos eius: * qui órdinant testaméntum eius super sacrifícia.
49:6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius: * quóniam Deus iudex est.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deus deórum, Dóminus locútus est.
Ant. Deus deórum, * Dóminus locútus est.
Psalmus 49(1-6) [7]
49:1 Deus Dóminus locútus est * et vocávit terram
49:2 A solis ortu usque ad occásum. * Ex Sion, plena décore, Deus affúlsit:
49:3 Advénit Deus noster * nec silet.
49:4 Ignis consúmens præcédit eum, * et circa eum tempéstas furit.
49:5 Vocat cælos desúrsum et terram, * iudicatúrus pópulum suum:
49:6 Congregáte mihi sanctos meos, * qui pepigérunt fœdus meum cum sacrifício.
49:6 Et cæli annúntiant iustítiam eius, * quóniam Deus ipse est iudex.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deus deórum, Dóminus locútus est.
Ant. Ímmola Deo * sacrifícium laudis.
Psalmus 49(7-15) [8]
49:7 Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum.
49:8 Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
49:9 Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos.
49:10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * iuménta in móntibus et boves.
49:11 Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo eius.
49:13 Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo?
49:14 Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
49:15 Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ímmola Deo sacrifícium laudis.
Ant. Ímmola Deo * sacrifícium laudis.
Psalmus 49(7-15) [8]
49:7 Audi, pópule meus, et loquar, Israël, et testábor contra te: * Deus, Deus tuus sum ego,
49:8 Non de sacrifíciis tuis te reprehéndo, * nam holocáusta tua coram me sunt semper.
49:9 Non accípiam de domo tua vítulum, * neque de grégibus tuis hircos:
49:10 Nam meæ sunt omnes feræ silvárum, * bestiárum mília in móntibus meis.
49:11 Novi ómnia volatília cæli, * et quod in agro movétur, notum est mihi.
49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus enim est orbis et quod eum replet.
49:13 Num cómedam carnes taurórum, * aut sánguinem hircórum bibam?
49:14 Immola Deo sacrifícium laudis, * et redde Altíssimo vota tua.
49:15 Et ínvoca me die angústiæ: * liberábo te, et honorábis me.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ímmola Deo sacrifícium laudis.
Ant. Intellégite, * qui obliviscímini Deum.
Psalmus 49(16-23) [9]
49:16 Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras iustítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum?
49:17 Tu vero odísti disciplínam: * et proiecísti sermónes meos retrórsum:
49:18 Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
49:19 Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
49:20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
49:21 Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
49:22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
49:23 Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Intellégite, qui obliviscímini Deum.
Ant. Intellégite, * qui obliviscímini Deum.
Psalmus 49(16-23) [9]
49:16 Peccatóri autem dicit Deus: * quare tu enárras præcépta mea, et habes in ore tuo fœdus meum?
49:17 Tu, qui odísti disciplínam * et proiecísti verba mea post te?
49:18 Cum vidébas furem, currébas cum eo, * et cum adúlteris pars tua erat.
49:19 Os tuum laxábas ad malum, * et lingua tua concinnábat dolos.
49:20 Sedens, advérsus fratrem tuum loquebáris, * fílium matris tuæ afficiébas oppróbrio. Hæc fecísti, et ego tacébo?
49:21 Existimásti me esse símilem tui? * Arguam te, et pandam ea ante óculos tuos.
49:22 Intellégite hæc, immémores Dei, * ne rápiam nec sit qui salvos reddat.
49:23 Qui ímmolat sacrifícium laudis, honórat me, * et qui ámbulat recte, illi osténdam salútem Dei.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Intellégite, qui obliviscímini Deum.
℣. Scuto circúmdabit te véritas eius.
℟. Non timébis a timóre noctúrno.
℣. Scuto circúmdabit te véritas eius.
℟. Non timébis a timóre noctúrno.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 12:38-50
In illo témpore: Respondérunt Iesu quidam de scribis et pharisǽis, dicéntes: Magíster, vólumus a te signum vidére. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Lib. 7 in Lucæ cap. 11
Iudæórum plebe damnáta, Ecclésiæ mystérium evidénter exprímitur, quæ in Ninivítis per pœniténtiam, et in regína Austri per stúdium percipiéndæ sapiéntiæ, de totíus orbis fínibus congregátur, ut pacífici Salomónis verba cognóscat. Regína plane, cuius regnum est indivísum, de divérsis et distántibus pópulis in unum corpus assúrgens.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nostri.
℟. Deo grátias.

℟. Scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra: et convertímini ad Dóminum Deum vestrum:
* Quia benígnus et miséricors est.
℣. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius.
℟. Quia benígnus et miséricors est.

Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 2
Itaque sacraméntum illud magnum est de Christo et Ecclésia. Sed tamen hoc maius est, quia illud in figúra ante præcéssit, nunc autem plenum in veritáte mystérium est. Illic enim Sálomon typus, hic autem Christus in suo córpore est. Ex duóbus ígitur constat Ecclésia: ut aut peccáre nésciat, aut peccáre désinat. Pœniténtia enim delíctum ábolet, sapiéntia cavet.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nostri.
℟. Deo grátias.

℟. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam:
* Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.
℣. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris.
℟. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 3
Céterum Ionæ signum, ut typus Domínicæ passiónis, ita étiam grávium, quæ Iudǽi commíserint, testificátio peccatórum est. Simul advértere licet et maiestátis oráculum, et pietátis indícium. Namque Ninivitárum exémplo et denuntiátur supplícium, et remédium demonstrátur. Unde étiam Iudǽi debent non desperáre indulgéntiam, si velint ágere pœniténtiam.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nostri.
℟. Deo grátias.

℟. Abscóndite eleemósynam in sinu páuperum, et ipsa orábit pro vobis ad Dóminum:
* Quia sicut aqua extínguit ignem, ita eleemósyna extínguit peccátum.
℣. Date eleemósynam, et ecce ómnia munda sunt vobis.
℟. Quia sicut aqua extínguit ignem, ita eleemósyna extínguit peccátum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: et contra cuncta nobis adversántia déxteram tuæ maiestátis exténde.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help